De digressionibus in Caroli Peguy oratione soluta

apud Facultatem litterarum Genabensem disputavit

ad doctoris gradum promovendus

Romanus Vaissermann Scholæ Normalis olim alumnus

Genabi Carnutum

Typis suis

MMV A.D.

 

 

Epitome

 

 

Huic dissertationi propositum est ut demonstraret quo modo Carolus Peguy scriptor inter Gallos acutissimus orationem ad legentium animos permovendos converteret per digressionem. Qua orationis figura orator usus est si quod verbum cum re ipsa nihil habebat commune. Quanquam autem Genabensis auctor alia opera ipse edidit, alia post mortem inedita reliquit, aliis extremam manum imposuit, aliis non, unus tamen sonus est totius orationis illius. Quo modo igitur verba ad locum egressionis posita distinguere possumus a verbis post locum ? Ante digressionem enim vel post eam Carolus Peguy libenter usus est verbis quæ transferuntur et quasi alieno in loco conlocantur.

Multis autem verbis ultra citraque habitis, ille auctor personam sententias numeris dicentium simul et personam alterorum breviter dicentium sic tenuisse sæpe dicitur ut fieret quodam modo primarum, secundarum, tertiarum partium actor. Cumque ad libros, dum in manibus erant, ultimum excursum aliquando addebat aut sermonem emendebat quo eum ornare vel hominibus sibi inimicissimis notam turpitudinis inurere posset, optima in interpunctuandi arte ad faciendam fidem versabatur. Ex quo fiebat ut libros e digressionibus, codices ex additionibus magnis aut parvis composuerit. Rerum enim gestarum vel artium scriptori, quodcumque in mentem incidit, id in omnibus orationis partibus composite et apte locare videbatur.

Itaque alii censores eloquentiam ejus fluentem amni libenter comparaverunt, alii putaverunt nimis multa verba ei in mentem venisse, e quibus commodissimum eligere nequiret, aliis ita obscuras et abditas sententias non imprudenter nec temere rebus imprimere videtur, ut orationem variaret et distingueret. At nonne a simul exposita ac celata quæstione orator sæpe egreditur ? Nam Peguy illa dicendi ratione usus est quæ, ut Blasius Paschalis censet, egressione perpetua commendatur, id est quæ lectorem a proposito seducat et inducat divina ad mysteria.

 

 

 

 

 

Gravissima verba

 

Carolus Peguy, circuitus, digressio, excursus, interpunctuandi ars, oratio soluta, orationis figuræ, orationis partes

 

 

 


 

 

 

La Digression dans l’œuvre en prose de Charles Péguy

 

Résumé (1000 caractères, 170 mots)

 

 

Sont ici examinés les phénomènes de digression que Charles Péguy utilise dans son œuvre en prose et ses manuscrits – édités ou inédits, textes achevés, brouillons ou variantes. Fondée sur l’état de la question et éclairée des métaphores qu’utilise cet auteur pour désigner ses excursus, l’analyse structurelle (cotexte antérieur, décrochage, boucle, raccrochage, cotexte postérieur) montre que d’immenses pans de la prose péguienne se construisent selon une figure macrostructurale proche du hors sujet, et débouche sur une typologie des digressions selon leur construction syntaxique (complexification, dilatation), leur charge sémantique (isotopique et intertextuelle) et leur fonction rhétorique : des ponctèmes (tiret, crochets ou parenthèse) jusqu’aux œuvres lyriques de la maturité, en passant par les incidentes, un faisceau de phénomènes textuels contribue au stylème digressif souvent repéré chez Péguy. La digression permet de recentrer texte ou période autour d’une question désignée mais cachée par l’excursus : Péguy applique la méthode d’écriture que Pascal voulait une « digression sur chaque point qui a rapport à la fin, pour la montrer toujours ».

 

 

Mots clefs (8)

 

Charles Péguy, crochets, digression, essai, génétique, parenthèses, stratégie discursive, tirets